Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Cynthia non sequitur fascis nec curat honores,
  2. semper amatorum ponderat una sinus.
  3. at tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori,
  4. rumpat ut assiduis membra libidinibus!
  5. ergo muneribus quivis mercatur amorem?
  6. Iuppiter, indigna merce puella perit.
  7. semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas,
  8. et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.
  9. atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse
  10. straminea posset dux habitare casa!
  11. numquam Venales essent ad munus amicae,
  12. atque una fieret cana puella domo;
  13. numquam septenas noctes seiuncta cubares,
  14. candida tam foedo bracchia fusa viro,
  15. non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
  16. formosis levitas semper amica fuit.
  17. barbarus exclusis agitat vestigia lumbis,
  18. et subito felix nunc mea regna tenet!
  19. aspice quid donis Eriphyla invenit amaris,
  20. arserit et quantis nupta Creusa malis.