Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- quam possim nostros alio transferre dolores:
 - huius ero vivus, mortuus huius ero.
 - quod mihi secum talis concedere noctes
 - illa velit, vitae longus et annus erit.
 - si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:
 - nocte una quivis vel deus esse potest.
 - qualem si cuncti cuperent decurrere vitam
 - et pressi multo membra iacere mero,
 - non ferrum crudele neque esset bellica navis,
 - nec nostra Actiacum verteret ossa mare,
 - nec totiens propriis circum oppugnata triumphis
 - lassa foret crinis solere Roma suos.
 - haec certe merito poterunt laudare minores:
 - laeserunt nullos pocula nostra deos.
 - tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae!
 - omnia si dederis oscula, pauca dabis.
 - ac veluti folia arentis liquere corollas,
 - quae passim calathis strata natare vides,
 - sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,
 - forsitan includet crastina fata dies.