Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et citius nigros Sol agitabit equos,
  2. fluminaque ad caput incipient revocare liquores,
  3. aridus et sicco gurgite piscis erit,
  4. quam possim nostros alio transferre dolores:
  5. huius ero vivus, mortuus huius ero.
  6. quod mihi secum talis concedere noctes
  7. illa velit, vitae longus et annus erit.
  8. si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:
  9. nocte una quivis vel deus esse potest.
  10. qualem si cuncti cuperent decurrere vitam
  11. et pressi multo membra iacere mero,
  12. non ferrum crudele neque esset bellica navis,
  13. nec nostra Actiacum verteret ossa mare,
  14. nec totiens propriis circum oppugnata triumphis
  15. lassa foret crinis solere Roma suos.
  16. haec certe merito poterunt laudare minores:
  17. laeserunt nullos pocula nostra deos.
  18. tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae!
  19. omnia si dederis oscula, pauca dabis.