Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
  2. si nescis, oculi sunt in amore duces.
  3. ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
  4. cum Menelaeo surgeret e thalamo;
  5. nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
  6. dicitur et nudae concubuisse deae.
  7. quod si pertendens animo vestita cubaris,
  8. scissa veste meas experiere manus:
  9. quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
  10. ostendes matri bracchia laesa tuae.
  11. necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
  12. viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
  13. dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
  14. nox tibi longa venit, nec reditura dies.
  15. atque utinam haerentis sic nos vincire catena
  16. velles, ut numquam solveret ulla dies!