Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. oscula sunt labris nostra morata tuis!
  2. non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
  3. si nescis, oculi sunt in amore duces.
  4. ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
  5. cum Menelaeo surgeret e thalamo;
  6. nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
  7. dicitur et nudae concubuisse deae.
  8. quod si pertendens animo vestita cubaris,
  9. scissa veste meas experiere manus:
  10. quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
  11. ostendes matri bracchia laesa tuae.
  12. necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
  13. viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
  14. dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
  15. nox tibi longa venit, nec reditura dies.
  16. atque utinam haerentis sic nos vincire catena