Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non nihil ad verum conscia terra sapit.
  2. atque utinam primis animam me ponere cunis
  3. iussisset quaevis de Tribus una Soror!
  4. nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?
  5. Nestoris est visus post tria saecla cinis:
  6. cui si longaevae minuisset fata senectae
  7. Gallicus Iliacis miles in aggeribus,
  8. non ille Antilochi vidisset corpus humari,
  9. diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?'
  10. tu tamen amisso non numquam flebis amico:
  11. fas est praeteritos semper amare viros.
  12. testis, qui niveum quondam percussit Adonem
  13. venantem Idalio vertice durus aper,
  14. illis formosum iacuisse paludibus; illuc
  15. diceris effusa tu, Venus, isse coma.
  16. sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manis:
  1. non ita Dardanio gavisus Atrida triumpho est,
  2. cum caderent magnae Laomedontis opes;
  3. nec sic errore exacto laetatus Vlixes,
  4. cum tetigit carae litora Dulichiae;