Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- nec minus haec nostri notescet fama sepulcri,
 - quam fuerant Pthii busta cruenta viri.
 - tu quoque si quando venies ad fata, memento,
 - hoc iter ad lapides cana veni memores.
 - interea cave sis nos aspernata sepultos:
 - non nihil ad verum conscia terra sapit.
 - atque utinam primis animam me ponere cunis
 - iussisset quaevis de Tribus una Soror!
 - nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?
 - Nestoris est visus post tria saecla cinis:
 - cui si longaevae minuisset fata senectae
 - Gallicus Iliacis miles in aggeribus,
 - non ille Antilochi vidisset corpus humari,
 - diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?'
 - tu tamen amisso non numquam flebis amico:
 - fas est praeteritos semper amare viros.
 - testis, qui niveum quondam percussit Adonem
 - venantem Idalio vertice durus aper,
 - illis formosum iacuisse paludibus; illuc
 - diceris effusa tu, Venus, isse coma.