Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ecce iaces supplexque venis ad iura puellae,
  2. et tibi nunc quaevis imperat empta modo.
  3. non me Chaoniae vincant in amore columbae
  4. dicere, quos iuvenes quaeque puella domet.
  5. me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
  6. atque utinam posito dicar amore rudis!
  7. quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen
  8. aut Amphioniae moenia flere lyrae?
  9. plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
  10. carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
  11. i quaeso et tristis istos sepone libellos,
  12. et cane quod quaevis nosse puella velit!
  13. quid si non esset facilis tibi copia! nunc tu
  14. insanus medio flumine quaeris aquam.
  15. necdum etiam palles, vero nec tangeris igni: