Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Dicebam tibi venturos, irrisor, amores,
 - nec tibi perpetuo libera verba fore:
 - ecce iaces supplexque venis ad iura puellae,
 - et tibi nunc quaevis imperat empta modo.
 - non me Chaoniae vincant in amore columbae
 - dicere, quos iuvenes quaeque puella domet.
 - me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
 - atque utinam posito dicar amore rudis!
 - quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen
 - aut Amphioniae moenia flere lyrae?
 - plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
 - carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
 - i quaeso et tristis istos sepone libellos,
 - et cane quod quaevis nosse puella velit!
 - quid si non esset facilis tibi copia! nunc tu
 - insanus medio flumine quaeris aquam.
 - necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:
 - haec est venturi prima favilla mali.
 - tum magis Armenias cupies accedere tigres
 - et magis infernae vincula nosse rotae,