Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae,
  2. et quas Elis opes apta pararat equis.
  3. quamvis magna daret, quamvis maiora daturus,
  4. non tamen illa meos fugit avara sinus.
  5. hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,
  6. sed potui blandi carminis obsequio.
  7. sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,
  8. quis ego fretus amo: Cynthia rara meast!
  9. nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:
  10. sive dies seu nox venerit, illa meast!
  11. nec mihi rivalis certos subducet amores:
  12. ista meam norit gloria canitiem.