Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et queritur nullos esse relicta deos;
  2. illa meam mihi iam se denegat, illa minatur
  3. quae solet ingrato tristis amica viro.
  4. his ego non horam possum durare querelis:
  5. ah pereat, si quis lentus amare potest!
  6. an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
  7. atque Asiae veteres cernere divitias,
  8. ut mihi deducta faciat convicia puppi
  9. Cynthia et insanis ora notet manibus,
  10. osculaque opposito dicat sibi debita vento,
  11. et nihil infido durius esse viro?
  12. tu patrui meritas conare anteire secures,
  13. et vetera oblitis iura refer sociis.
  14. nam tua non aetas umquam cessavit amori,