Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. semper at armatae cura fuit patriae;
  2. et tibi non umquam nostros puer iste labores
  3. afferat et lacrimis omnia nota meis!
  4. me sine, quem semper voluit fortuna iacere,
  5. huic animam extremam reddere nequitiae.
  6. multi longinquo periere in amore libenter,
  7. in quorum numero me quoque terra tegat.