Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
  2. atque Asiae veteres cernere divitias,
  3. ut mihi deducta faciat convicia puppi
  4. Cynthia et insanis ora notet manibus,
  5. osculaque opposito dicat sibi debita vento,
  6. et nihil infido durius esse viro?
  7. tu patrui meritas conare anteire secures,
  8. et vetera oblitis iura refer sociis.
  9. nam tua non aetas umquam cessavit amori,
  10. semper at armatae cura fuit patriae;
  11. et tibi non umquam nostros puer iste labores
  12. afferat et lacrimis omnia nota meis!
  13. me sine, quem semper voluit fortuna iacere,
  14. huic animam extremam reddere nequitiae.
  15. multi longinquo periere in amore libenter,
  16. in quorum numero me quoque terra tegat.
  17. non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
  18. hanc me militiam fata subire volunt.
  19. at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
  20. Lydia Pactoli tingit arata liquor,