Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum,
 - Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo,
 - cum quo Rhipaeos possim conscendere montes
 - ulteriusque domos vadere Memnonias;
 - sed me complexae remorantur verba puellae,
 - mutatoque graves saepe colore preces.
 - illa mihi totis argutat noctibus ignes,
 - et queritur nullos esse relicta deos;
 - illa meam mihi iam se denegat, illa minatur
 - quae solet ingrato tristis amica viro.
 - his ego non horam possum durare querelis:
 - ah pereat, si quis lentus amare potest!
 - an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
 - atque Asiae veteres cernere divitias,
 - ut mihi deducta faciat convicia puppi
 - Cynthia et insanis ora notet manibus,
 - osculaque opposito dicat sibi debita vento,
 - et nihil infido durius esse viro?
 - tu patrui meritas conare anteire secures,
 - et vetera oblitis iura refer sociis.