Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et quascumque tulit formosi temporis aetas;
  2. Cynthia non illas nomen habere sinat:
  3. nedum, si levibus fuerit collata figuris,
  4. inferior duro iudice turpis eat.
  5. haec sed forma mei pars est extrema furoris;
  6. sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
  7. ingenuus color et motis decor artubus et quae
  8. gaudia sub tacita discere veste libet.
  9. quo magis et nostros contendis solvere amores,
  10. hoc magis accepta fallit uterque fide.
  11. non impune feres: sciet haec insana puella
  12. et tibi non tacitis vocibus hostis erit;
  13. nec tibi me post haec committet Cynthia nec te
  14. quaeret; erit tanti criminis illa memor,