Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Spartanae referas laudibus Hermionae,
- et quascumque tulit formosi temporis aetas;
- Cynthia non illas nomen habere sinat:
- nedum, si levibus fuerit collata figuris,
- inferior duro iudice turpis eat.
- haec sed forma mei pars est extrema furoris;
- sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
- ingenuus color et motis decor artubus et quae
- gaudia sub tacita discere veste libet.
- quo magis et nostros contendis solvere amores,
- hoc magis accepta fallit uterque fide.
- non impune feres: sciet haec insana puella
- et tibi non tacitis vocibus hostis erit;
- nec tibi me post haec committet Cynthia nec te
- quaeret; erit tanti criminis illa memor,
- et te circum omnis alias irata puellas
- differet: heu nullo limine carus eris.
- nullas illa suis contemnet fletibus aras,
- et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.
- non ullo gravius temptatur Cynthia damno