Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Spartanae referas laudibus Hermionae,
  2. et quascumque tulit formosi temporis aetas;
  3. Cynthia non illas nomen habere sinat:
  4. nedum, si levibus fuerit collata figuris,
  5. inferior duro iudice turpis eat.
  6. haec sed forma mei pars est extrema furoris;
  7. sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
  8. ingenuus color et motis decor artubus et quae