Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu
  2. Spartanae referas laudibus Hermionae,
  3. et quascumque tulit formosi temporis aetas;
  4. Cynthia non illas nomen habere sinat:
  5. nedum, si levibus fuerit collata figuris,
  6. inferior duro iudice turpis eat.
  7. haec sed forma mei pars est extrema furoris;
  8. sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
  9. ingenuus color et motis decor artubus et quae
  10. gaudia sub tacita discere veste libet.
  11. quo magis et nostros contendis solvere amores,
  12. hoc magis accepta fallit uterque fide.
  13. non impune feres: sciet haec insana puella
  14. et tibi non tacitis vocibus hostis erit;
  15. nec tibi me post haec committet Cynthia nec te
  16. quaeret; erit tanti criminis illa memor,
  17. et te circum omnis alias irata puellas
  18. differet: heu nullo limine carus eris.
  19. nullas illa suis contemnet fletibus aras,
  20. et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.