Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. haec sed forma mei pars est extrema furoris;
  2. sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
  3. ingenuus color et motis decor artubus et quae
  4. gaudia sub tacita discere veste libet.
  5. quo magis et nostros contendis solvere amores,
  6. hoc magis accepta fallit uterque fide.
  7. non impune feres: sciet haec insana puella
  8. et tibi non tacitis vocibus hostis erit;
  9. nec tibi me post haec committet Cynthia nec te
  10. quaeret; erit tanti criminis illa memor,
  11. et te circum omnis alias irata puellas
  12. differet: heu nullo limine carus eris.
  13. nullas illa suis contemnet fletibus aras,
  14. et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.
  15. non ullo gravius temptatur Cynthia damno
  16. quam sibi cum rapto cessat amore decus,
  17. praecipue nostro. maneat sic semper, adoro,
  18. nec quicquam ex illa quod querar inveniam!
  1. invide, tu tandem voces compesce molestas
  2. et sine nos cursu, quo sumus, ire pares!