Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. inferior duro iudice turpis eat.
  2. haec sed forma mei pars est extrema furoris;
  3. sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
  4. ingenuus color et motis decor artubus et quae
  5. gaudia sub tacita discere veste libet.
  6. quo magis et nostros contendis solvere amores,
  7. hoc magis accepta fallit uterque fide.
  8. non impune feres: sciet haec insana puella
  9. et tibi non tacitis vocibus hostis erit;
  10. nec tibi me post haec committet Cynthia nec te
  11. quaeret; erit tanti criminis illa memor,