Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  2. munera de prono saepe voluta sinu;
  3. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  4. obstupui vano credulus auspicio,
  5. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  6. neve quis invitam cogeret esse suam:
  7. donec diversas praecurrens luna fenestras,
  8. luna moraturis sedula luminibus,
  9. compositos levibus radiis patefecit ocellos.
  10. sic ait in molli fixa toro cubitum:
  11. 'tandem te nostro referens iniuria lecto
  12. alterius clausis expulit e foribus?
  13. namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,
  14. languidus exactis, ei mihi, sideribus?
  15. o utinam talis perducas, improbe, noctes,
  16. me miseram qualis semper habere iubes!
  17. nam modo purpureo fallebam stamine somnum,
  18. rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;
  19. interdum leviter mecum deserta querebar
  20. externo longas saepe in amore moras: