Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  2. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  3. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  4. munera de prono saepe voluta sinu;
  5. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  6. obstupui vano credulus auspicio,
  7. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  8. neve quis invitam cogeret esse suam:
  9. donec diversas praecurrens luna fenestras,
  10. luna moraturis sedula luminibus,
  11. compositos levibus radiis patefecit ocellos.
  12. sic ait in molli fixa toro cubitum:
  13. 'tandem te nostro referens iniuria lecto
  14. alterius clausis expulit e foribus?
  15. namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,
  16. languidus exactis, ei mihi, sideribus?
  17. o utinam talis perducas, improbe, noctes,
  18. me miseram qualis semper habere iubes!
  19. nam modo purpureo fallebam stamine somnum,
  20. rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;