Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  2. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  3. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  4. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  5. munera de prono saepe voluta sinu;
  6. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  7. obstupui vano credulus auspicio,
  8. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  9. neve quis invitam cogeret esse suam: