Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- et modo solvebam nostra de fronte corollas
 - ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
 - et modo gaudebam lapsos formare capillos;
 - nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
 - omnia quae ingrato largibar munera somno,
 - munera de prono saepe voluta sinu;
 - et quotiens raro duxti suspiria motu,
 - obstupui vano credulus auspicio,
 - ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
 - neve quis invitam cogeret esse suam:
 - donec diversas praecurrens luna fenestras,
 - luna moraturis sedula luminibus,
 - compositos levibus radiis patefecit ocellos.
 - sic ait in molli fixa toro cubitum:
 - 'tandem te nostro referens iniuria lecto
 - alterius clausis expulit e foribus?
 - namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,
 - languidus exactis, ei mihi, sideribus?
 - o utinam talis perducas, improbe, noctes,
 - me miseram qualis semper habere iubes!