Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
  2. et modo solvebam nostra de fronte corollas
  3. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  4. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  5. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  6. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  7. munera de prono saepe voluta sinu;
  8. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  9. obstupui vano credulus auspicio,
  10. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  11. neve quis invitam cogeret esse suam: