Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
  2. Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
  3. et modo solvebam nostra de fronte corollas
  4. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  5. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  6. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  7. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  8. munera de prono saepe voluta sinu;
  9. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  10. obstupui vano credulus auspicio,
  11. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  12. neve quis invitam cogeret esse suam:
  13. donec diversas praecurrens luna fenestras,
  14. luna moraturis sedula luminibus,
  15. compositos levibus radiis patefecit ocellos.
  16. sic ait in molli fixa toro cubitum:
  17. 'tandem te nostro referens iniuria lecto
  18. alterius clausis expulit e foribus?
  19. namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,
  20. languidus exactis, ei mihi, sideribus?