Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
  2. expertae metuens iurgia saevitiae;
  3. sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
  4. Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
  5. et modo solvebam nostra de fronte corollas
  6. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  7. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  8. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  9. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  10. munera de prono saepe voluta sinu;
  11. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  12. obstupui vano credulus auspicio,
  13. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  14. neve quis invitam cogeret esse suam:
  15. donec diversas praecurrens luna fenestras,
  16. luna moraturis sedula luminibus,
  17. compositos levibus radiis patefecit ocellos.
  18. sic ait in molli fixa toro cubitum:
  19. 'tandem te nostro referens iniuria lecto
  20. alterius clausis expulit e foribus?