Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. osculaque admota sumere tarda manu,
  2. non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
  3. expertae metuens iurgia saevitiae;
  4. sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
  5. Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
  6. et modo solvebam nostra de fronte corollas
  7. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  8. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  9. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  10. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  11. munera de prono saepe voluta sinu;
  12. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  13. obstupui vano credulus auspicio,
  14. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,