Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. subiecto leviter positam temptare lacerto
  2. osculaque admota sumere tarda manu,
  3. non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
  4. expertae metuens iurgia saevitiae;
  5. sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
  6. Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
  7. et modo solvebam nostra de fronte corollas
  8. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  9. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  10. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  11. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  12. munera de prono saepe voluta sinu;
  13. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  14. obstupui vano credulus auspicio,
  15. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  16. neve quis invitam cogeret esse suam:
  17. donec diversas praecurrens luna fenestras,
  18. luna moraturis sedula luminibus,
  19. compositos levibus radiis patefecit ocellos.
  20. sic ait in molli fixa toro cubitum: