Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. molliter impresso conor adire toro;
  2. et quamvis duplici correptum ardore iuberent
  3. hac Amor hac Liber, durus uterque deus,
  4. subiecto leviter positam temptare lacerto
  5. osculaque admota sumere tarda manu,
  6. non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
  7. expertae metuens iurgia saevitiae;
  8. sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
  9. Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
  10. et modo solvebam nostra de fronte corollas
  11. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  12. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  13. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  14. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  15. munera de prono saepe voluta sinu;
  16. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  17. obstupui vano credulus auspicio,
  18. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  19. neve quis invitam cogeret esse suam:
  20. donec diversas praecurrens luna fenestras,