Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quas dedit Argivis Dardana praeda viris:
  2. quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma
  3. gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat)
  4. quamvis te longae remorentur fata senectae,
  5. cara tamen lacrimis ossa futura meis.
  6. quae tu viva mea possis sentire favilla!
  7. tum mihi non ullo mors sit amara loco.
  8. quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto
  9. abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor,
  10. cogat et invitam lacrimas siccare cadentis!
  11. flectitur assiduis certa puella minis.
  12. quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:
  13. non satis est ullo tempore longus amor.
  1. Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,
  2. quod tibi ne vacuo defluat ex animo:
  3. saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:
  4. crudelis Minyis sic erat Ascanius.
  5. est tibi non infra specie, non nomine dispar,
  6. Theiodamanteo proximus ardor Hylae:
  7. huic tu, sive leges Umbrae rate flumina silvae,