Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes,
 - nec moror extremo debita fata rogo;
 - sed ne forte tuo careat mihi funus amore,
 - hic timor est ipsis durior exsequiis.
 - non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,
 - ut meus oblito pulvis amore vacet.
 - illic Phylacides iucundae coniugis heros
 - non potuit caecis immemor esse locis,
 - sed cupidus falsis attingere gaudia palmis
 - Thessalis antiquam venerat umbra domum.
 - illic quidquid ero, semper tua dicar imago:
 - traicit et fati litora magnus amor.
 - illic formosae veniant chorus heroinae,
 - quas dedit Argivis Dardana praeda viris:
 - quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma
 - gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat)
 - quamvis te longae remorentur fata senectae,
 - cara tamen lacrimis ossa futura meis.
 - quae tu viva mea possis sentire favilla!
 - tum mihi non ullo mors sit amara loco.