Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ah tua quot peperit nobis iniuria curas,
  2. quae m tacitis cognita sunt foribus!
  3. omnia consuevi timidus perferre superbae
  4. iussa neque arguto facta dolore queri.
  5. pro quo continui montes et frigida rupes
  6. et datur inculto tramite dura quies;