Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et non ulla meo clamat in ore fides?
  2. vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
  3. fagus et Arcadio pinus amica deo.
  4. ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,
  5. scribitur et teneris Cynthia corticibus!
  6. ah tua quot peperit nobis iniuria curas,
  7. quae m tacitis cognita sunt foribus!
  8. omnia consuevi timidus perferre superbae
  9. iussa neque arguto facta dolore queri.
  10. pro quo continui montes et frigida rupes
  11. et datur inculto tramite dura quies;
  12. et quodcumque meae possunt narrare querelae,
  13. cogor ad argutas dicere s aves.
  14. sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae,
  15. nec deserta tuo nomine saxa vacent.
  1. Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes,