Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
  2. nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
  3. Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
  4. olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
  5. contigit ut simili posset amare fide.
  6. invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
  7. lecta Prometheis dividit herba iugis?
  8. non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
  9. quantus in exiguo tempore fugit amor!
  10. nunc primum longas s cognoscere noctes
  11. cogor et ipse meis auribus esse gravis.
  12. felix, qui potuit praesenti flere puellae
  13. (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
  14. aut, si despectus, potuit mutare calores
  15. (sunt quoque translato gaudia servitio).
  16. mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
  17. Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
  1. Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,
  2. Galle, quod abrepto s amore vacem.
  3. at non ipse tuas imitabor, perfide, voces: