Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram?
  2. tam multa illa meo divisast milia lecto,
  3. quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
  4. nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
  5. Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
  6. olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
  7. contigit ut simili posset amare fide.
  8. invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
  9. lecta Prometheis dividit herba iugis?
  10. non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
  11. quantus in exiguo tempore fugit amor!
  12. nunc primum longas s cognoscere noctes
  13. cogor et ipse meis auribus esse gravis.
  14. felix, qui potuit praesenti flere puellae