Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. felix, qui potuit praesenti flere puellae
  2. (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
  3. aut, si despectus, potuit mutare calores
  4. (sunt quoque translato gaudia servitio).
  5. mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
  6. Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
  1. Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,
  2. Galle, quod abrepto s amore vacem.