Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et modo Thesproti mirantem subdita regno
  2. proxima Misenis aequora nobilibus,
  3. nostri cura subit memores adducere noctes?
  4. ecquis in extremo restat amore locus?
  5. an te nescio quis simulatis ignibus hostis
  6. sustulit e nostris, Cynthia, carminibus,
  7. ut solet amoto labi custode puella,
  8. perfida communis nec meminisse deos?
  9. atque utinam mage te remis confisa minutis
  10. parvula Lucrina cumba moretur aqua,
  11. aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda
  12. alternae facilis cedere lympha manu,
  13. quam vacet alterius blandos audire susurros
  14. molliter in tacito litore compositam!
  15. non quia perspecta non es mihi cognita fama,
  16. sed quod in hac omnis parte timetur amor.
  17. ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
  18. attulerint nostri: culpa timoris erit.
  19. ah mihi non maior carae custodia matris
  20. aut sine te vitae cura sit ulla meae!