Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- ah mihi non maior carae custodia matris
 - aut sine te vitae cura sit ulla meae!
 - tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,
 - omnia tu nostrae tempora laetitiae.
 - seu tristis veniam seu contra laetus amicis,
 - quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'
 - tu modo quam primum corruptas desere Baias:
 - multis ista dabunt litora discidium,
 - litora quae fuerunt castis inimica puellis:
 - ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae!