Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Baiis,
 - qua iacet Herculeis semita litoribus,
 - et modo Thesproti mirantem subdita regno
 - proxima Misenis aequora nobilibus,
 - nostri cura subit memores adducere noctes?
 - ecquis in extremo restat amore locus?
 - an te nescio quis simulatis ignibus hostis
 - sustulit e nostris, Cynthia, carminibus,
 - ut solet amoto labi custode puella,
 - perfida communis nec meminisse deos?
 - atque utinam mage te remis confisa minutis
 - parvula Lucrina cumba moretur aqua,
 - aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda
 - alternae facilis cedere lympha manu,
 - quam vacet alterius blandos audire susurros
 - molliter in tacito litore compositam!
 - non quia perspecta non es mihi cognita fama,
 - sed quod in hac omnis parte timetur amor.
 - ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
 - attulerint nostri: culpa timoris erit.