Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non tamen a vestro potui secedere lusu:
  2. tantus in alternis vocibus ardor erat.
  3. sed quoniam non es veritus concredere nobis,
  4. accipe commissae munera laetitiae:
  5. non m vestros didici reticere dolores,
  6. est quiddam in nobis maius, amice, fide.
  7. possum ego diversos iterum coniungere amantes,
  8. et dominae tardas possum aperire fores;
  9. et possum alterius curas sanare recentis,
  10. nec levis in verbis est medicina meis.
  11. Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda
  12. quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.