Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et mediis caelo Luna ruberet equis,
  2. non tamen a vestro potui secedere lusu:
  3. tantus in alternis vocibus ardor erat.
  4. sed quoniam non es veritus concredere nobis,
  5. accipe commissae munera laetitiae:
  6. non m vestros didici reticere dolores,
  7. est quiddam in nobis maius, amice, fide.
  8. possum ego diversos iterum coniungere amantes,
  9. et dominae tardas possum aperire fores;
  10. et possum alterius curas sanare recentis,
  11. nec levis in verbis est medicina meis.
  12. Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda
  13. quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.
  14. tu cave ne tristi cupias pugnare puellae,
  15. neve superba loqui, neve tacere diu;
  16. neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris,
  17. neu tibi pro vano verba benigna cadant.
  18. irritata venit, quando contemnitur illa,