Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. cum tamen adversos cogor habere deos.
  2. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
  3. saevitiam durae contudit Iasidos.
  4. nam modo Partheniis amens errabat in antris,
  5. rursus in hirsutas ibat et ille feras;
  6. ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
  7. saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
  8. ergo velocem potuit domuisse puellam:
  9. tantum in amore fides et benefacta valent.
  10. in me tardus Amor non ullas cogitat artes,
  11. nec meminit notas, ut prius, ire vias.
  12. at vos, deductae quibus est pellacia lunae
  13. et labor in magicis sacra piare focis,
  14. en agedum dominae mentem convertite nostrae,
  15. et facite illa meo palleat ore magis!
  16. tunc ego crediderim Manes et sidera vobis
  17. posse Cytinaeis ducere carminibus.
  18. aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
  19. quaerite non sani pectoris auxilia.
  20. fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,