Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- at vos, deductae quibus est pellacia lunae
 - et labor in magicis sacra piare focis,
 - en agedum dominae mentem convertite nostrae,
 - et facite illa meo palleat ore magis!
 - tunc ego crediderim Manes et sidera vobis
 - posse Cytinaeis ducere carminibus.
 - aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
 - quaerite non sani pectoris auxilia.
 - fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,
 - sit modo libertas quae velit ira loqui.
 - ferte per extremas gentes et ferte per undas,
 - qua non ulla meum femina norit iter.
 - vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
 - sitis et in tuto semper amore pares.
 - nam me nostra Venus noctes exercet amaras,
 - et nullo vacuus tempore defit Amor.
 - hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur
 - cura, neque assueto mutet amore torum.
 - quod si quis monitis tardas adverterit aures,
 - heu referet quanto verba dolore mea!