Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. saevitiam durae contudit Iasidos.
  2. nam modo Partheniis amens errabat in antris,
  3. rursus in hirsutas ibat et ille feras;
  4. ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
  5. saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
  6. ergo velocem potuit domuisse puellam:
  7. tantum in amore fides et benefacta valent.
  8. in me tardus Amor non ullas cogitat artes,
  9. nec meminit notas, ut prius, ire vias.
  10. at vos, deductae quibus est pellacia lunae
  11. et labor in magicis sacra piare focis,
  12. en agedum dominae mentem convertite nostrae,
  13. et facite illa meo palleat ore magis!
  14. tunc ego crediderim Manes et sidera vobis
  15. posse Cytinaeis ducere carminibus.
  16. aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
  17. quaerite non sani pectoris auxilia.
  18. fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,
  19. sit modo libertas quae velit ira loqui.
  20. ferte per extremas gentes et ferte per undas,