Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
 - contactum nullis ante cupidinibus.
 - tum mihi constantis deiecit lumina fastus
 - et caput impositis pressit Amor pedibus,
 - donec me docuit castas odisse puellas
 - improbus, et nullo vivere consilio.
 - ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno,
 - cum tamen adversos cogor habere deos.
 - Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
 - saevitiam durae contudit Iasidos.
 - nam modo Partheniis amens errabat in antris,
 - rursus in hirsutas ibat et ille feras;
 - ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
 - saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
 - ergo velocem potuit domuisse puellam:
 - tantum in amore fides et benefacta valent.
 - in me tardus Amor non ullas cogitat artes,
 - nec meminit notas, ut prius, ire vias.
 - at vos, deductae quibus est pellacia lunae
 - et labor in magicis sacra piare focis,