Atticus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

excogitatum est a quibusdam, ut privatum aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur. id facile effici posse arbitrati sunt, si principes eius ordinis pecunias contulissent. itaque appellatus est a GaioC. Flavio, Bruti familiari, Atticus, ut eius rei princeps esse vellet. at ille, qui officia amicis praestanda sine factione existimaret semperque a talibus se consiliis removisset, respondit: si quid Brutus de suis facultatibus uti voluisset, usurum, quantum eae paterentur, se neque cum quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. sic ille consensionis globus huius unius dissensione disiectus est.