Atticus
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
namque hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in affinitatem pervenit imperatoris divi filii, cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla alia re quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat principes civitatis dignitate pari, fortuna humiliores. tanta enim prosperitas Caesarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerat, et conciliarit, quod nemo adhuc civis Romanus quivit consequi. nata est autem Attico neptis ex Agrippa, cui virginem filiam collocarat. hanc Caesar vix anniculam TiberioTi. Claudio Neroni, Drusilla nato, privigno suo, despondit: quae coniunctio necessitudinem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem.