Atticus
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
quo fiebat ut omnia Ciceronum, MarciM. Catonis, QuintiQ. Hortensii, AuliA. Torquati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. ex quo iudicari potest non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae procurationem.
Humanitatis vero nullum afferre maius testimonium possum, quam quod adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adulescenti MarcoM. Bruto, cum aequalibus autem suis QuintoQ. Hortensio et MarcoM. Cicerone sic vixit, ut iudicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus. quamquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior.