Atticus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Neque vero ille minus bonus pater familias habitus est quam civis. nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedificator. neque tamen non inprimis bene habitavit omnibusque optimis rebus usus est.